Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.32.1 Cic. Fam. 7.32.3 (English) >>Cic. Fam. 7.33.1

7.32.2 sed quoniam tanta faex est in urbe ut nihil tam sit ἀκύθηρον quod non alicui venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta ἀμφιβολία, nisi elegans ὑπερβολή, nisi παράγραμμα bellum, nisi ridiculum παρὰ προσδοκίαν, nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro 'de oratore' per Antoni personam disputata de ridiculis, ἔντεχνα et arguta apparebunt, ut sacramento contendas mea non esse. nam de iudiciis quod quereris, multo laboro minus. Trabantur per me pedibus omnes rei, sit vel Selius tam eloquens ut possit probare se liberum; non laboro; urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus; in qua te unum metuo, contemno ceteros. derideri te putas; nunc demum intellego te sapere.

7.32.3 sed me hercules extra iocum: valde mihi tuae litterae facetae elegantesque visae sunt. illa quàmvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen risum non moverunt; cupio enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum habere gravitatis, id cum ipsius causa est mihi, ut scis, in amoribus tum me hercule etiam rei p.; quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare non desinam. tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esse gratum, scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de re p. iucundus est mihi sermo litterarum tuarum. praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et iudico cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane meum, non me hercule quo quicquam desit; sed quàa valde ei cupio, non videor nimium laborare.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.32.1 Cic. Fam. 7.32.3 (English) >>Cic. Fam. 7.33.1

Powered by PhiloLogic